Une pomme de discorde

Le texte
Iouis cum Thetis Peleo nuberet, ad epulum dicitur omnis deos conuocasse
excepta Eride, id est Discordia, quae cum postea superuenisset nec
admitteretur ad epulum, ab ianua misit in medium malum, dicit, quae esset
formosissima, attolleret. Iuno Venus Minerua formam sibi uindicare
coeperunt, inter quas magna discordia orta, Iouis imperat Mercurio, ut deducat eas in Ida monte ad Alexandrum Paridem eumque iubeat iudicare. Cui Iuno, si secundum se iudicasset, pollicita est in omnibus terris eum
regnaturum, diuitem praeter ceteros praestaturum; Minerua, si inde uictrix discederet, fortissimum inter mortales futurum et omni artificio scium;
Venus autem Helenam Tyndarei filiam formosissimam omnium mulierum se in coniugium dare promisit. Paris donum posterius prioribus anteposuit Veneremque pulcherrimam esse iudicauit; ob id Iuno et Minerua Troianis fuerunt infestae. Alexander Veneris impulsu Helenam a Lacedaemone ab hospite Menelao Troiam abduxit eamque in coniugio habuit cum ancillis duabus Aethra et Thisadie, quas Castor et Pollux captiuas ei assignarant, aliquando reginas.

Exploitation morpho-syntaxique
- Les subjonctifs imparfait et plus-que-parfait
- Les comparatifs et superlatifs
- La P2 inifinitive
- Le cum + subjonctif
- Le ut complétif
- La relative
Exploitation lexicale
- Ducere et ses composés
- Hospes
- Jubere / imperare