Se croire sorti de la cuisse de Jupiter

Le texte
Cadmus Agenoris et Argiopes filius ex Harmonia Martis et Veneris filia procreauit filias quattuor, Semelen Ino Agauen Autonoen, et Polydorum filium. Iouis cum Semele uoluit concumbere; quod Iuno cum resciit, specie immutata in Beroen nutricem ad eam uenit et persuasit, ut peteret ab Ioue,
ut eodem modo ad se quomodo ad Iunonem ueniret, "ut intellegas", inquit, "quae sit uoluptas cum deo concumbere." Itaque Semele petiit ab Ioue, ut ita ueniret ad se. Qua re impetrata Iouis cum fulmine et tonitribus uenit et Semele conflagrauit. Ex utero eius Liber est natus, quem Mercurius ab igne ereptum Nyso dedit educandum, et Graece Dionysus est appellatus.

Synthèse morpho-syntaxique
- Le ut
- Les cas
- Les prépositions
- La relative
- La concordance des temps